

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 21: Versus 33
Coelum et terra.Nihil in corporum natura coelo et terra durabilius est. Nihil transit velocius quam sermo. Verba quousque imperfecta sunt verba non sunt, si perfecta sint jam omnino non sunt: neque enim perfici nisi transeundo possunt. Ait ergo:Coelum et terra transibunt.Quasi dicat: Omne quod apud vos durabile, et sine mutatione est, ad aeternitatem durabile non est, et omne quod apud me transire cernitur, fixum et sine transitu tenetur, quia sermo meus, qui transit, sententias manentes exprimit.Verba autem mea non transibunt.Et cum verba mea ita absque dubio sint implenda, videte ne contra contestationem verborum meorum sitis dediti crapulae, et ebrietati, et saecularibus curis, sicut quidam erunt tempore imminentis judicii: De quibus dicitur:Cum dixerint: Pax et securitas, superveniet repentinus interitus[I Thess. 5.].